

Epistola Canonica B. Jacobi*
Caput 3: Versus 12
Nunquid potest, fratres.Non potest fieri ut doctor sit ficus dulcedine beatitudinis ad quam monet, et dulcibus utatur verbis, et ut sit vitis, faciens oblivisci omnium temporalium, ad quod oportet asperis uti: hoc ergo difficile est.Sic neque salsa dulcem potest facere aquam,id est, aliquis praedicator acriter mordens mores aliorum, in eadem doctrina non potest esse dulcis eisdem.